- SENIOR
- I.SENIORcognom. Eben Sinae seu Avicennae, in Synopsi propositorum Sapientiae Arab. item Mahumedis Ben David in Grarumiae fronte, Arab. Alsheich, titulus est perquam frequens apud Arabas, in codicibus eorum MSS. et notat Doctorem primarium. Unde etiam inter auctores Chymicos habetur Senior Zadith fil. Hamuelis, ex Arabico olim traductus, qui et simplicitet Senioris nomine indigitari folet. Inscribitur liber eius Senior de Chemia, in quo etiam Ordinis Seniorum, per metaphoram et Seniorum hôc nomine mentio. Vide supra in voce Alsheich, item Messor, Minister, Presbyter et Senex.II.SENIORhonoris atque dignitatis nomen, ab ipsa natura constitutum, quod et ideo iuvenes ambiunt. Ovid. Fast. l. 5. v. 57.Magna fuit capitis quondam reverentia cani,Inque suo pretio ruga senilis erat.Martis opus iuvenes, animosaque bella gerebant etc.Item pro Rege, apud Aimoin. l. 5. c. 24. sub finem. Unde Seniorale, dignitas Regia vel Dominica, Gall. Seigneurial, vel potius Seigneurie: Concil. Meldens. A. C. 845. c. 7. Si vultis regnare, ac vigorem regium ac Seniorale opt itis habere etc. Vide Henr. Spelmann. Glassar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.